monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126 > 20 > 3 > 8 > 26 > Sapientia, 11 > 5 > 146 > 91 > 17 > 16 > 2 > 17 > bmv294.27 > 8 > 115 > 97
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVI <<<     >>> in Psalmum XCVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVII

1 Psalmus ipsi David.
2 Simplices isti tituli planissima nobis verborum positione subrident. Referuntur enim ad Dominum Salvatorem, de cuius incarnationis gloria et secundo adventu psalmus iste dicturus est; qui tanta varietatis gratia describuntur, ut licet sint saepius praedicti, novi semper et mirabiles humanis sensibus elucescant. Hunc enim de his rebus tertium esse non dubium est. Sed isti qui utrumque adventum Domini sub una relatione complexi sunt, magna nobis sacramenta declarant. In uno quippe commonent, ut misericordem Dominum quaerere debeamus; in altero, ut venturum Iudicem formidemus. Sic ista salutaris pretiosaque coniunctio et spei nobis causas tribuit et timoris.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum propheta loquitur. In prima parte commonet ut populus Christianus cantici novi exsultatione laetetur, quando mirabilis est Christi Domini concessus adventus. Secunda parte diversis modis uberius dicit esse laetandum: quia exspectatum iustis eius noscitur provenire iudicium, in quo sunt misericordia Domini praemia digna sumpturi.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Cantate Domino canticum novum. Propheta fideles admonet Christianos, ut novae regenerationis sacramenta sumentes, novum canticum de Domini incarnatione concelebrent. Novus enim homo cantare debet canticum novum, non ille vetustus qui necdum Adae peccata deponens, in praevaricatione veteris hominis perseverat. Novum utique, quia nunquam aliquid simile mundus audivit. Novum, quod nulla vetustate sordescit, sed semper in suae dignitatis gratia perseverat. Sed unde veniat istud canticum novum, subter aperitur.
7 (Vers. 2.) Quia mirabilia fecit Dominus; salvavit eum dextera eius, et brachium sanctum eius. Causa redditur cantici novi, Quia mirabilia fecit Dominus; scilicet quando caecis lumen, claudis gressum, surdis etiam donavit auditum, et caetera huiuscemodi quae contra usum naturae humanae facta, Evangeliorum textus insinuat. Sed ista fecerunt et sancti eius. Audi quod sequitur, ut revera intelligas rem singularem novo cantico fuisse concessam: salvavit eum dicit, id est Christum Dominum, dum mundi istius peccata nescivit, dum triduana velocitate surrexit a mortuis. Sed qui eum salvavit, subsequitur, dextera eius, id est omnipotens Verbum; non quia alter est Christus, et alter omnipotens Verbum, quod sibi Nestoriana confingit insania; sed hoc vult intelligi, ut ipsum salvasse cognosceres, qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Brachium vero quod addidit, sic et Isaias propheta de Filio dicit: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Dextera pertinet ad operationes mirabiles; brachium ad fortitudinem singularem.
8 (Vers. 3.) Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. Notum fecit Dominus salutare suum, id est Dominum Salvatorem; ipse est enim salutaris quem Simeon suscipiens in manibus suis dicit in templo: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 29]. Ad exprimendam quoque rei clarissimam veritatem, sequitur, ante conspectum gentium; sicut et Ieremias dicit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Addidit, revelavit iustitiam suam: quia prius sub quodam velamine praedicatus fuerat per prophetas, quo subducto in adventu eius ipsa facies veritatis apparuit. Et nota quod ipse dextera, ipse brachium, ipse salutare, ipse Patris dicatur esse iustitia; ut unam illic substantiam, unam intelligas esse potentiam. In qua enim parte potest esse divisus, qui non similia [ms. A., dissimilia], sed omnia ipsius habere firmatur? sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt [Ioan. XVII, 10].
9 Vers. 4. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel; viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Memor fuit dictum est, quia promissa complevit. Haec est autem promissio quam Isaias prophetavit, dicens: Videbit omnis caro salutare Dei [Isai. LII, 10]. Huic autem promissioni aptum nomen impositum est, misericordiae suae; ut Creator coeli terraeque homo fieri dignaretur, et humanum genus peccatorum vinculis obligatum adventus sui beneficio liberaret. Iacob (sicut saepe diximus) populum Novi Testamenti non incongrue videmur accipere: quia sicut Iacob fratri benedictione anterior exstitit, cum postea natus fuerit, ita et Christiana plebs priorem populum Synagogae fidei gressibus antecessit. Et ne intellectum nostrum diversa nominum dissimilitudo confundat, perscrutemur quare additum sit, et veritatis suae domui Israel; ut non solum hoc datum intelligeremus populo qui post adventum Domini dictus est Christianus, sed etiam illi qui eum de Virgine nasciturum esse crediderunt. Israel enim significatur omnis fidelis qui Deum pura mente conspexerit. Misericordiam posuit in Iacob, et veritatem in Israel. Misericordia quippe fuit, quando hominem liberaturus advenit; veritas, quando sancti facie ad faciem videbunt, quem hic (sicut dicit Apostolus) in aenigmate per speculum [I Cor. XIII, 12] contuentur. Addidit, viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Quo dicto haereticorum pravitas omnis exclusa est, qui putant Domini Salvatoris localem concessam terris fuisse culturam. Viderunt, dicit, mente conspexerunt, quod per totum mundum constat effectum. Quanti sunt enim qui eum carnalibus oculis in Iudaea gente videre potuerunt? Sed cum hic dicat, omnes fines terrae, dubium non est ad fidem esse referendum, ut nobis possit veritas constare verborum.
10 (Vers. 5.) Iubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. Venit ad secundam partem, in qua commonet diversis modis a devotis esse gaudendum. Sed ad iudicium Domini competenter ista referuntur, in quo et psalmus iste noscitur terminatus. Iubilate dictum est, cum magna delectatione in vocis gaudium prosilite, ut quod non potest explicare sermo confusae vocis, declaret eruptio devota gaudentis. Omnis terra, universalem designat Ecclesiam, quae in adventu Domini spem suam integra devotione reposuit. Sequitur, cantate, et exsultate, et psallite. Verba enim haec quamvis videantur esse similia, aliqua tamen discretione separantur. Cantare est gravissimi Christiani oris officio laudes Domino personare; exsultare, cum magna affectione animi vota declarare; psallere, bonis operibus Domini mandata complere. Quod ideo commonet multipliciter fieri, quia diversa ibi gaudendum est varietate virtutum. Quae figura dicitur homoptoton, quia in similes sonos exierunt verba diversa, id est, iubilate, exsultate, cantate, et psallite.
11 (Vers. 6.) Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi. Pulcherrima sibi copulatione verba ista sociata sunt, ut quamdam harmoniam et ipsa de se facere videantur. Adhibentur enim instrumenta artis musicae ad exercendum opus coeleste; quod necessa rie dicitur, ut illa perfectio per quasdam similitudines indicetur. Psallit enim Domino in cithara, qui per actum carnalem mandata Divinitatis operatur, qui esurienti panem fregit, nudum vestivit, praestitit solatium destituto, et caetera quae possunt supernis iussionibus applicari. Sequitur, in cithara et voce psalmi. Eadem praeposterata verba subiunxit, ut quodvis prius eorum facias, totum tamen ad Domini gratiam pertinere cognoscas.
12 (Vers. 7.) In tubis ductilibus et voce tubae corneae; iubilate in conspectu Regis Domini. Respiciamus omnia haec verba divinis mysteriis esse plenissima. Duo genera fuisse tubarum ad quasdam similitudines exprimendas apud Hebraeos, Numerorum nobis liber insinuat [Num. X, 2]. Unum quod argento ductili formabatur; hoc ad Spiritum sanctum, qui per prophetas locutus est, competenter aptatur. Argenteus enim a munditia dicitur et candore verborum; sicut alibi ipse dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum [Ps. XI, 7]. Ductilibus autem significat quia fideles diversis passionibus tunsi (Domino largiente) proficiunt, et tanto plus crescunt, quanto amplius duri mallei fuerint iteratione percussi. Malleus enim est diabolus, de quo propheta dicit: Contritus est malleus universae terrae [Ier. L, 23]. Vox est autem tubae corneae patientiae fixa tolerantia, quae velut cornea substantia in viris fidelibus amore Domini perseverat. His ergo tubis psallit Domino, qui utrisque virtutibus devotus exsultat, qui et Dominum mundo corde praedicavit, et eius misericordiam patientiae virtute sustinuit. Sequitur, Iubilate in conspectu Regis Domini. Completa est in hoc commate, quae in superioribus partibus suspensa videbatur esse sententia. Hic enim dicit ubi sit iubilandum, ubi cantandum, ubi exsultandum, ubi psallendum, ubi in psalmo citharizandum, ubi in cithara psalmizandum, ubi iubilandum in tubis ductilibus et corneis; scilicet in conspectu Regis Domini, quando in illa iudicatione iusti praemia promissa recipient. Per has enim varietates significatur diversis sanctis operibus, diversis donis in conspectu Domini esse gaudendum. Sive ista sic dicit hic esse facienda, ut semper ad eum mentis dirigatur intentio.
13 (Vers. 8.) Commoveatur mare et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Hic iam terror futuri iudicii et impiorum formido describitur, quando mare illud quod est in pectoribus impiorum, delictorum suorum recordationibus commovetur. Plenitudo autem eius merito dicta est, scilicet quia multa peccata ingentes excitant fluctus, et tunc magis plenissime commovetur, quando se reus novit esse damnandum. Sequitur, orbis terrarum; utique et ipse commovendus est, quando in novam faciem venire praedictus est, sicut legitur: Erit coelum novum et terra nova [Isai. LXV, 17]. Addidit, et universi qui habitant in ea, ut revera hoc intelligeres de hominibus dictum, de quibus superius figuratim dixit, commoveatur mare.
14 (Vers. 9.) Flumina plaudent manibus in idipsum, montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit iudicare terram. Frequenter diximus Scripturas divinas per diversas similitudines loqui, ut et impiis celata sint quae dicuntur, et fideles ad ea perquirenda studiosius incitentur. Unde et hic per allegorias multiplices Domino dicit esse cantandum. Allegoria est enim aliud dicens, aliud significans. Mare siquidem superius peccatoribus comparavit, nunc flumina sanctos viros significant, qui bonas operas coelesti ubertate manaverunt. In idipsum, id est in Domino Salvatore, cui praedictam operam exhibuisse monstrantur. Sed respice quoniam haec omnia sub allusione sunt: quando enim manus habent flumina, nisi fuerint sanctis hominibus comparata? de quibus dictum est: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Sequitur, montes exsultabunt ante faciem Domini. Montes et in bono et in malo plerumque poni manifestum est. Impii enim superbis nisibus intumescunt, et ad duritiam saxorum obstinato corde perveniunt. Mansueti autem mentis soliditate firmissimi sunt; et quamvis pia humilitate curventur, spe futurae beatitudinis in summitates solidissimas eriguntur. Hi sunt qui Domino adveniente gaudebunt, quoniam in futuro iudicio promissionis ipsius dona recipient. Addidit, quoniam venit iudicare terram. Hic terram, omnem peccatorem competenter advertimus, quia terrena semper vitia concupiscunt. Vides totum sensum ad illud iudicii tempus esse perductum, ut omnia quae dicta sunt illi intelligeres posse congruere.
15 (Vers. 10.) Iudicabit orbem terrae in iustitia, et populos in aequitate. Hic orbis terrarum impiis est nihilominus applicandus, qui frequenter terrae appellatione declarantur. Isti sub iustitia iudicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populos autem significat eos qui ex Hebraeis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt, de quibus ait: Habeo autem et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut fiat unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]. Isti ergo populi in aequitate iudicandi sunt, quoniam ibi praemia recipient, qui hic propter nomen Domini gravissima pericula pertulerunt, sicut dicit Apostolus: Omnes enim stabimus ante tribunal Dei, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]. Istud tamen iudicium ubi fiat evidenter expressum est; dicit enim Ioel propheta: Congregabo omnes gentes, et educam eas in convallem Iosaphat, et disceptabo cum illis ibi pro populo meo, et pro haereditate mea Israel (Ioel III, 2).
16 Conclusio psalmi.
17 Quid est hoc quod instrumenta musica frequenter posita reperimus in psalmis, quae non tam videntur mulcere aurium sensum, sed provocare potius cordis auditum? Sed quoniam ille sonus et modulatio tibiarum a sacris mysteriis nostra nihilominus aetate discessit, restat ut intelligentiam huius rei spiritualiter perquirere debeamus. Musica est disciplina quae rerum sibi congruentium, id est sonorum differentias et convenientias perscrutatur. Haec merito ponitur ad rerum spiritualium similitudines explicandas: quoniam concentus eius virtute inconvenientiae subsistit. Nam sive quando psalmodiam dicimus, sive quando mandatis Domini operam navanter [ed., voluntarie] impendimus, dulcissimae harmoniae gratia temperamur. Et si causas huius rei alta deliberatione perpendas, quaelibet creatura rationabilis, si auctoris sui vivat imperio, ab hac convenientia non probatur excepta. Merito ergo incessanter praecipimur Domino psallere, in psalmo citharizare, in cithara psallere, iubilare in tubis ductilibus et corneis; ut dubium non sit haec instrumenta dulcisona probabilium actuum nobis indicare concordiam.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVI <<<     >>> in Psalmum XCVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126 > 20 > 3 > 8 > 26 > Sapientia, 11 > 5 > 146 > 91 > 17 > 16 > 2 > 17 > bmv294.27 > 8 > 115 > 97